- CANDIA
- I.CANDIAInsul. celeberrima maris Mediterranei ab urbe primaria sic dicta. Horrendô Turcicô bellô, quod 24. annis, et gravissimâ obsidione urbis Candiae, quae ultra biennium duravit, famosa. Portuum tantâ commoditate instructa est, ut Hieron. Gievarina Legatus Venetus, in conventu Electorali A. C. 1658. Francofurti habico, testatus sit, Candiâ semel subiugatâ, omnes Principes Christianos mari Mediterraneo adsitos, infestationibus Turcicis aeque obnoxios fore: Turcam enim, qui hactenus classem suam quotannis Constantinopolim reducere coactus fuerit, Regni huius adiectione non solum tutam ubique et omni tempore receptionem, sed etiam fabricandis instruendisque triremibus ac navibus amplissimam commoditatem acquisiturum esse. E' numero horum protuum, indicat Auctor Histor. Orbis Terr. Retimum, Caneam, Candiam, Spinam Longam, Carabusam et Sudam. E' regione quoque Candiae Standia est, locus itidem navium receptioni accommodus. In hac Insul. porro Labyrinthum fuisse, a Daedalo fabricatum, vestigiaque eius adhuc extare, Georg. Alexander Insulae Praesul apud Volaterranum, auctor est: ubi ait, Montem esse effossum ac undique concavum, unâ tantum et angustâ viâ adiri aptum, quo venientibus praeire ducem loci peritum cum ardente funali, qui monstret errores, alias inextricabiles. Sed Bellonius, qui Insulam hanc curiose lustravit, lapidicinam hîc olim fuisse, quae vulgo Cretensi Labyrinthus dicatur, scribit. Malvaticô inprimis vinô insignis est Candia, cui a vico Malvasia nomen: Volaterranus vero pro Arvisia dici Malvisia contendit, additque id genus vitium ex Arvisio Chius Iusulae promontor. unde Arvisia vina olim, in Cretam delatum esse. Hodie Insula bipartita est, pars una sub Turcis, in qua Retimum, Canea, Candia: Altera Venetis adhuc paret, ubi Spina Longa, Carabusa et Suda. Vide et Creta.II.CANDIAurbs Archiepiscopalis Cretae seu Candiae primaria: satis ampla et permunita. Cum portu commodo. Venetis post o bsidium diuturnum a Turcis aegre erepta, A. C. 1670, Olim Matium, teste Pineto, quod vide, ut et in voce Creta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.